Rozmiar: 15909 bajtów

CCXXXIX.

1356, November 25. Schloss Patschkau.

Derselbe bestätigt die Schenkung des Waldes Neideke durch Ritter Petrus Santko an das Kloster.

In nomine domini amen. Nos Nicolaus dei gracia dux Slezie et dominus in Munsterberg notum esse volumus universis et singulis, tam presentibus quam etiam futuris, ad quorum audienciam seu noticiam presentes perducuntur, quod ad nostram venit presenciam validus miles dominus Petrus Santko nominatus, non compulsus, nec coactus seu aliquo errore aut dolo cir­cumventus, sed tam in mente quam eciam in corpore bene sanus, bona et libera voluntate et ex certa sua scientia, prehabita prius secum et cum amicis suis deliberacione matura, de et cum consilio eorundem suorum amicorum speciali, in suorum progenitorum et animarum eorundem ac eciam in sue anime remedium et perpetuum testamentum religiosis viris . . abbati et . . con­ventui monasterii in Camencz silvam suam Neideke nunccupatam territorii nostri Munsterbergensis, que fluvium, terram nostram et episcopatum Wratislaviensem dividit et pro greniciis et terminis ab antiquis temporibus optinet et contangit cum omnibus suis terminis et circulis, sicut in eisdem metis ab antiquo est limitata et conclusa, quam eciam antea tempore genitoris nostri quondam ducis Bolkonis felicis recordacionis post mortem suam idem dominus Petrus predicto monasterio veri testamenti nomine donaverit, prout in ipsius nostri . . genitoris literis desuper confectis con­speximus lucidius contineri, exnunc de novo in vita eius in testamentum verum et perpetuum dedit et modo sicuti meliori poterat, irrevocabiliter inter vivos donavit, ac eciam coram nobis et in manus nostras, libere et voluntarie sub veri testamenti nomine resignavit nosque humiliter et devote petivit, ut talem testamentariam donationem tamquam dominus superior et princeps dignaremur de nostra magnificencia confirmare. Nos igitur tam pium propositum pocius ex concessa nobis desuper a rege regum excellencia promovere volentes, quam inpedire, dictam donacionem testa­mentariam coram nobis sic factam, gratam et ratam perpetue habere volentes, ipsam sub omnibus clausulis suis prescriptis approbamus et de nostra certa sciencia presentis scripti patrocinio confirma­mus predictamque silvam Neideke nominatam nostri Munstirbergensis territorii predicti, que ad flu­vium, qui terram nostram cum episcopatu Wratislaviensi dividit, tamquam ad terminos protenditur in et cum omnibus terminis, metis, circulis et greniciis suis, dictis religiosis viris, videlicet . . abbati et eius conventui in Camencz nec non toti monasterio ibidem in verum et perpetuum testamentum irrevocabiliter damus, conferimus ac eciam eidem monasterio ecclesiastica libertate ascribimus, appropriamus et totaliter incorporamus. In cuius rei perpetuum testimonium presentes nostras desuper scribi et dari iussimus litteras ac eciam cum munimine sigillorum nostrorum roborari; presentibus: Petro de Domancz, Gunczelino de Kuchseburg, Nicolao Bendel, Fricz­kone de Bischoffsheim, Ulrico de Lewinrode, Heinkone de Sibotendorf, fidelibus nostris et Nicolao de Ponkow curie nostre notario, testibus ad premissa per nos datis et assignatis. Datum in castro Paczkow in die sancte Katherine virginis anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto.

Or. Perg. An geflochtener Schnur von grüner Seide hängt das Reitersiegel des Herzogs mit Rücksiegel.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów